NEXU KERUM CUM DEO EX RATIONE PANTHEISMI POSITIONES QUARUM IARTICULAM TERTIAM VENIA AMPLISS. FACULT. PHILOS. UPSALIENS. p. p. CHRISTOPHORÜS JACOBUS PHILOS. MAG. STIP. JUNGBL. BOTHNIENS. BOSTRÖM ET PAULUS GU1L1ELMUS HUSS MEDEITABO - JEMTLANDUS IN AUDIT. GUST. DIE IX MAJI MDGCCXXV1I Η. A* M. S. U Ρ SA LI ie, EXCUDEBANT REG1JE ACADEMIJE TYPOGRAPHU
CONTEACTS - PROSTEN OCH KYRKOHERDEN h5g1eevoedige och höglarde herr WILH. SAM. HUSS, SAMT 'J PROSTINNAN HÖGIDDA FRU G. Μ. Η U S S född WAGENIUS De huldaste Foråldrar tillegna. dt af Sonlig vördnad och tacksamhet. Γ
17 se corrigat, quemadniodum jam vidimus. Scilicet pars maxima hominum, quidquid in relativis deprehendif, idem etiam ad Absolutum transferre amat, in illis enim vitam agitaf, iisque veram realitatem maxime et ultro adtribuif ; et quoniam ihi qualitatem ab Ente distinguit, idein in absolutam quoque realitätem valere existimat. Qui autem verum subtiiius sequitur, perperam id fieri reperit, et vulgi voees corrigit. Ac si vel maxime is quoque initio verbis distinguit, quas re non distincta sunt, monet tamen sollicit, ubi errores veretur, ncm stricte sed ex communi loquendi consuetudine sumendum id esse, atque hoc rao. do re vera alium sensum verbis adtribuit. Neque prohibitum sit in quavis institutione ab opinione data, etiam falsa, proficisci, modo liaec postea corrigatur, nec nondum castigata ibi usurpetur, ubi certam rationem totius corrumpere possit. Ea libertate Astronomus v. gr. utitur, qui etiam in Theorica artis parte, ubi de vero stel Jarum motu agitur, Solem adscendere, descendere, progredi etc. soepius dicit, ubi, ne verba sua fraudi fiant, minus veretur. Qui fieri autem possit, ut in nostra mente distin guantur, quaj realiter sunt unum idemque, id infra ex Pantosophias rationibus obiter ccrte commonstrare conabimur. Homo, ut illa docet, recte quidem reale ab ideali distinguit, sed Deo hasc oppositio nulla est; nam Ipsi res quasvis est mentis ejus idea, et quaevis idea ejus est res sive realis. Quod idem in nostram quoque mentem valeret, si unicum ea Ens esset, ita ut präster se ipsam suasque modificationes nihil perciperet. 3
ι8 IX. Qualitas relativa per se, sublatis Entibus, quorum mit' tuam relationem significat, plane nihil est, quod per se patet ex ipsa definitione ejus. x. Ens itaque relativum solis relativis qualitatibus esse vel percipi non potest. Ex meris enim non-em tibus seu nihilis nihil conficitur, ufc per se patet. Thesis ex ipsis notionibus suis perspicue cogitatis adparet,* quemadmodum v. gr. sequitur ex definitione figur», ut triangulum, quadratum etc. absque spatio nihil sit. X. Unumquodque Ens relativum, per se solum (absolute) consideratum, Ens absolutum est. Cum enim solis relativism qualitatibus determinatum esse nequit (IX: i.), necesse est, ufc in eo sit absoluta qusedam qualitas, quae rela tivis remotis sola supersit. At qualitas absoluta non nisi una est (VII: 2.), et quidem (per Th. VIII.) ipsum Ens absolutum. Quamobrem unumquodque etc. >vens per se consideratur", cum quasritur, quäle, re lativis omnibus determinationibus abstractione remotis, per se sit, seu quid in eo sit absolutum. Ad quam quiestionem Thesis respondet. Continet autem idem ex Pantheistica ratione, quod in Theologia dicitur, res omnes creatas nihil (positivi) esse per se, sed esse atque subsistere
19 per Deum ejusque potentiam. Pantosopho videlicet potentia Dei est ipsa ejus essentia. Quod utrum recte, an secus dicatur, hic non quaerimus; sed id quidem concedere cogimur, non esse Ens absolutum, ad quod ista abstraciione perveniatur, meram notionem abstractam, ut multis placef, cui realitas per errorem tribuatur. Infinitum enim non idem est atque notio communis seu ge neralis logicaj nam cum haec posterior est rebus individualibus, ex quibus desumitur, illud contra natura prius est rebus finitis, easque ut necessaria conditio antecedit, In nostra quidem mente, relativis determinationibus sublatis, superest sola essentia mentis,' quae tarnen adeo non est mera notio abstracta, ut potius praeter eam in mente nihil sit, quod vere et per se reale dicatur. Eodemque modo v. gr. in Triangulo, demtis lateribus, su perest spatium infinitum, nec tarnen id minus realitatis continet, quam figura, quae potins nihil est, nisi ipsum spatium infinitum, certo quodam modo determinatum. XI. Unumquodqüe Ens relativnm «st modificatio unius Entis absoluta Qnum enim sunt plura Entia relativa, quo rum unumquodque, per se consideratum, absolutum est (X.), nec tarnen plura esse possunt Entia absolu ta (VII.)ϊ necesse est, ut unumquodque Ens relativutn sit ipsum idem Absolutum, non quatenus est absolu-
ΊΟ tum, sed quatenus est certo aliquo modo determinatum; h. e. unumquodque etc. 1. Esse itaque Ens absolutum non minus certnm est, quam esse Entia relativa i. e. nosmet ipsos et naturam. 2. Quidquid est, in Ente absoluto est, et ni hil sino eo esse vel concipi re vera potest. Cujus corollarii sensum vide Th. X. noto. 3. Ens relativum relativa totalitas est, i. e. ipsa totalitas absoluta, certo aliquo modo determinata (VII). 4. Entia relativa, per se considerata (X. not), ad identitatem absolutam redeunt, neque nisi relativis suis qualitatibus distinctae sunt. Ens absolutum est causa rerum absoluta, res autem inter se sunt in infinitum usque altera alterius causa relativa. Cum quidem per illam intelligitur id, per quod Ens est, quatenus ut absolutum, per hanc autem id, per quod est, quatenus ut relativum consideratur. Qua vero ex causa sint infinitas Entis modificationes, id Pantosophia non magis docendum suscipif, quam Geometria, quse causa effecerit, ut v. gr, anguli figuras trilateras simul sumti äquales sint duobus rectis. Suificit
21 Iiis disciplinis demonstrasse, rem, de qua quacrant, hoc vel illo modo esse, quo sequitur, ut aliter esse non possit sufficit iis rationem reddidisse. cur ita esse necessario sciatur; cum enim in rebus asternis et absolutis versantur, superiores sunt ea regione (experientiae, historise), ubi causa et effectus aliquid significanf. Quocirca hanc disciplinam minime sollicirant, qui Philosophie vitio vertunt, quod causam ostendere non valeaf, cur ex Ente absoluto infinita rerum multitudo exstiterit, et quidni aut sola pura et liquida identitas, aut potius omnino nihil sit atque percipiatur. Docet enim ea, primuin quidem de Ente absoluto, id esse omnino, cum ipsi alicquin esse nequeamus (XI: I.), idque numquam exortum esse, quia hoc ipsi notioni ejus repugnat (VI ), quamobrem causam quaerenti, cur sit, aliud responderi non possit, quam, esse Ens absolutum, quia est, et numquam esse ccepit. Deinde vero de modificationibus quoque Entis docet, eas et esse, cum ipsi et natura sumus (conf. XI. i,), et in Divina mente numquam exortas esse; forent enim producta aut ab Ente absoluto, quod tempore non determinatur (VI ), aut a semet ipsis, adeoque prius essent, quam essent; quorum neutrum admittit. Vindicat ea itaque Philosophiain a postulatione, ut causam indicet, cur res ex Ente absoluto exortse sinf, nec aliud ei prascipit, quam ut examinef, qualis res quoque sit, i. e. quomodo Ens absolutum in ea determinatum se manifestet fxi.j, seu quid Deus ea concipiat, seu quacumque tandem ratione hoc idem verbis exprimere placuerit. Quod autem, servata identitate absoluta, Ens infinitis modis modificatum esse pos«sit, id quidem continuo, suam ipsius mentem attente con-
22 siderando, quemque perspicere posse docet se postulat. Mens enim, ut docet Pantosophus, quovis temporis momento multis rnodis est, et tarnen in maxima hac varietate semper eadem, semperque ita in unaquaque notione sua tota quanta, ut numquam sit inter eas divisa. Id unum ei proprium est, quod propter finitam suam per cipiendi facuitatem, non plus, quam certam quandam notionum muititudinem claram i. e. sibi prvesentem habeat, quod idem in Deum non valet, cui, uti omniscio, omnia reque c'ara et prassentia sunt. Cap. 3. Ens absolutum positive determimtum. XII. Ens absolutum est absoluta substantia. Nam primum quidem Ens absolutum est omnino, neque id minus eertum, quam esse nos ipsos (XI. i.)j deinde vero in se est, quoniam et est et in alio esse nequit (III.); et de nique absolutum est ex ipsa notione sua. Ηse c autem omnia Substantiam absolutam constituunt (def.8 )? quamobrem etc. 1. Quaevis Substantia aut absoluta est, aut re lativa; nam aut sola absoluta qualitate determinata erit, aut absoluta et relativis simul (Conf. Tb. VIII. 2. IX. i. def. 8 ) 2. Quaevis Substantia relativa et modificatio
Substantive absolutae, ac 23 proinde etiam absoluta unitas interna seu identitas cum certis quibusdam determinationibus. (Conf, def. 8 Th. XI. et 5.). Quoniam omnes fere doctores Pantheismi Substautialitem Enti absoluto tanquam positivam qualitatem tribuerunt, nobis quoque hoc idem faciendum visum est, quamquam, ne non satis recte hat, admodum veremur. Nam sive per eam intelligitu το Esse, tarn quam oppositum τω Agere, sive το Esse tamquam oppositum τω non- Esse, sive denique objectiva et a mente nostra independens subsistentia, non nisi relativa tarnen determinatio est, et ad humanam mentem, ejusquecognitionem potiusquam ad Absolutum per se pertinet. Vidimus quoque supra (V. VIII. 2,), re vera non nisi unam esse Entis absoluti qualitatem, videlicet quas ipsum Ens absolutum est (VIII.), et quam infra proponemus. Credimus autem Philosophis, substantialitatem Entis absoluti demonstrantibus, ideiri fere propositum fuisse, quod Theologis, cum exsistentiam Dei argumentis probare conati sunt: voluerunt ostendere, ideam hujus Entis non meram ideam subjectivam mentis humanae, sed veram et realem esse. Quamquam enim hoc ita certum est, ut nihil natura sua sit prius aut certius, ta rnen homo, utpote ipse Ens relativum, res relativas (tem pore) prius, quam, per quod sunt, Absolutum, clare et distincte percipit; quamobrem argumentis quasi ducendus est eo, ubi hoc quoque agnoscere cogatur. Cui usui inservit demonstratio, qua: in Thesi posita est, substantialitatis Entis absoluti; quam itaque melius adesse, quam abesse putamus. Conf. Th. III. not.
24 XIII. Relativis omnibus determinationibus ex meiite humana (abstractione) sublatis, mens absoluta superest. Nam quatenus mens humana subjectum est alius cujusdam objecti (sive interni sive externi) Ens relativum est (def. 4. et 6.); sin vero omnes relativae determinationes ex ea removentur, superest Subjectum, quod ipsum sibi objectum est, seu Ens, in quo subjectum et objectum realiter sunt absolute idem, i. e. luta (conf. def. 9,). superest mens abso Perceptio videlicet sui qualitas est, qua concipi potest, etsi non pluraenria simul concipiantur, h. e. quali tas absoluta. Ens autem, non nisi absoluta qualitate determinatum Ens absolutum est. Ceterum mentem absolutam non esse ipsam menrem humanam, sed tantummodo basin quasi et radicem ejus, tam facile intelligitur, ut ne admonendum quidem videa tur. Mens hominis relativa est, ut per se patet, nihil autem relativum est absolutum. Neque homo Deum umquam percipit per immediatam infuitionem, sed tantum modo per actum cogitationis, quo in sua ipsius mente ab omnibus relativis et finitis determinationibus animum abstrahlt. Qui tarnen actus nullus esset, atque ad nihil positivi duceret, nisi mens hominis modificatio seu idea esset Mentis divinae, h. e. ipsa hasc mens cum certis quibusdam determinationibus, ut his removendis aditus ad